Fonte Wikisource
LibroI,
7 Igitur egressi de Scadinavia Winili, cum
Ibor et Aione ducibus, in regionem quae appellatur Scoringa venientes, per
annos illic aliquot consederunt. Illo itaque tempore Ambri et Assi Wandalorum
duces vicinas quasque provincias bello premebant. Hi iam multis elati
victoriis, nuntios ad Winilos mittunt, ut aut tributa Wandalis persolverent,
aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor et Aio, adnitente matre
Gambara, deliberant, melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum eandem
solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius quam
servituros. Erant siquidem tunc Winili universi iuvenili aetate florentes, sed numero
perexigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae tertia solummodo
particula fuerint.
8 Refert hoc loco antiquitas ridiculam
fabulam: quod accedentes Wandali ad Godan victoriam de Winilis postulaverint,
illeque responderit, se illis victoriam daturum quos primum oriente sole
conspexisset. Tunc accessisse Gambaram ad Fream, uxorem Godan, et Winilis
victoriam postulasse, Freamque consilium dedisse, ut Winilorum mulieres solutos
crines erga faciem ad barbae similitudinem componerent maneque primo cum viris
adessent seseque a Godan videndas pariter e regione, qua ille per fenestram
orientem versus erat solitus aspicere, collocarent. Atque ita factum fuisse.
Quas cum Godan oriente sole conspiceret, dixisse: «Qui sunt isti longibarbi?».
Tunc Fream subiunxisse, ut quibus nomen tribuerat victoriam condonaret. Sicque
Winilis Godan victoriam concessisse. Haec risu digna sunt et pro nihilo
habenda. Victoria enim non potestati est adtributa hominum, sed de caelo potius
ministratur.
9 Certum tamen est, Langobardos ab intactae
ferro barbae longitudine, cum primitus Winili dicti fuerint, ita postmodum
appellatos. Nam iuxta illorum linguam lang longam, bard barbam significat.
Wotan sane, quem adiecta littera Godan dixerunt, ipse est qui apud Romanos
Mercurius dicitur et ab universis Germaniae gentibus ut deus adoratur.
Nessun commento:
Posta un commento